monumenta.ch > Plinius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 17
{VI} genera distinguere non datur nominibus, quae sunt alia alibi, quippe cum robur quercumque vero generis eiusdem, quae cerrus vocatur, ne Italiae quidem maiore ex parte notam esse. distinguemus ergo proprietate naturaque et, ubi res coget, etiam Graecis nominibus.